Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

recte igitur Oaidius:

  1. quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
  2. concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus.
  3. cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes
  4. res creat et discors concordia fetibus apta. est.

alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi femininum, alterum actiuum, alterum patibile. ideoque a ueteribus institutum est ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod fetus animantium calore et umore corporentur atque animentur ad uitam.