Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica et si comminus uenerint, alterutrum quod superauerit conficiat alterum necesse est, sed eorum substantiae permisceri possunt: substantia. ignis calor est, aquae umor.
recte igitur Oaidius:
- quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
- concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus.
- cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes
- res creat et discors concordia fetibus apta. est.