Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Hera,clitus ex igni nata esse dixit omnia, Thales ex aqua. uterque uidit aliquid, sed errauit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci posset ex igni neque rursus ignis ex aqua: sed est uerius simul ex utroque permixto cuncta generari.

ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica et si comminus uenerint, alterutrum quod superauerit conficiat alterum necesse est, sed eorum substantiae permisceri possunt: substantia. ignis calor est, aquae umor.

recte igitur Oaidius:

  1. quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
  2. concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus.
  3. cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes
  4. res creat et discors concordia fetibus apta. est.

alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi femininum, alterum actiuum, alterum patibile. ideoque a ueteribus institutum est ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod fetus animantium calore et umore corporentur atque animentur ad uitam.