Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et septentrionali, figura uitae ac mortis continetur, quia uita in calore est, mors in frigore. sicut autem calor ex igni est, ita frigus ei aqua.

secundum harum partium dimensionem diem quoque fecit ac noctem, quae spatia et orbes temporum perpetuos [*](EXPILATORES 4 s. occidens—inducat] Isidor. orig. XIII 1,4. ) [*](B(G)R(—13)Rp(a 18)HPV] 1 scilicet et occidentemque CJP\', ot M- ptMM:. P3 2 censetur C luminis (s m ras. ex b ? )M. 3) P 4 pr[au]ique C, prauaque N* 6 thominesj y 7 ratio uitae H 10 ac om. C sociatae B\', etsociat*e B2 sociStae J9\', s[o]cia(t)[a]e C 11 est ow. BG calor P flagrantior est BG, frantior R1, fraglantior If, sagantior V 12 quaerigonbus in quafrigoribus corr. H1\' frigidioribus B, frig[idior](ib.) C M] et H 13 occisus jBx* in occasus || deficit JB (fol. 55 b), a nam incipit Rp 16 in ita [pla] desinit codicis G pag. 31 (112), sequitur pag. 32 (111), cuius <* in uerss. 1. 2. 30. 31 perpauca legebantur plaga est P <septentri)[o]nis C, septentrionis HF 17 aestate H 18 place P autunnus JX est] et P septentrionalis H hibernum scripsi, hibernus C; hiems edd. 19 meridianae H septentrionali* (s er.) P 21 igne JBIf 22 die H 23 quaeH, qui Bar (i del. et eras., non corr.) R F, quia (exp. m.3?) P orbis P)

144
ac uolubiles, quos uocamus annos, alterna per uices successione conficiant. dies, quem primus oriens subministrat, dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt, nox autem, quam occidens extremus inducit, eius scilicet quem dei esse aemulum diximus. quae duo etiam in hoc praescius futurorum deus fecit, ut ei his et uerae religionis et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur.

nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero uult uideri, quod obscuratis sideribus solus appareat, tamen quia uerum ac perfectae plenitudinis lumen est et calore potentissimo et fulgore clarissimo inlustrat omnia., ita in deo, licet sit unus, et maiestas et uirtus et claritudo perfecta est.

nox autem, quam prauo illi antitheo dicimus adtributam, eius ipsius multas et uarias religiones per similitudinem.