Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nemo quaerat ei quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera deus fecerit: omnia enim fecit ei nihilo. nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est confusionem rerum atque elementorum, postea uero deum diremisse omnem illam congeriem singulisque rebus ex confuso aceruo separatis in ordinemque discriptis instruxisse mundum pariter et ornasse.

quibus facile est respondere potestatem dei non intellegentibus, quem credant nihil efficere posse nisi ex materia. subiacente ac parata.: m quo errore etiam philosophi fuerunt.