Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi homo, m quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione quam uires eius exiguae patiuntur, quid est cur incredibile tibi esse uideatur, cum mundus dicitur factus a deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum nec fortitudo mensuram?

opera ipsius uidentur oculis, quomodo autem illa fecerit, ne mente quidem uidetur, quia, ut Hermes ait, mortale inmortali, temporale perpetuo, corruptibile incorrupto propinquare non potest id est propius accedere et intellegentia subsequi. et ideo terrenum adhuc animal rerum caelestium perspectionem non capit, quia corpore quasi custodia [*](AUCTORES 9 s.] cf. pag. 140, 7. 21] cf. frg. Hermet. ap. Cyrill. c. tulian. Ub. I, uol. VI pag. 31 C — 32 A Aub. ) [*](BRHPV] 1 uoluit deus B 2 aut discendi oMt. P disceudendi F\', a r<M. et s l. corr. V2 5 penuderi (s. l. o, Mtj; o, corr. Mt. 2) P 6 in domo] in \' M \' 0 - do V fabrecata B\', fabrefacta B3 nulla umquam (∽ ad<<. et um in r<M. Mt. 2) V 7 rifabricam (sic corr. Mt. 2) R uidisses R2 homine P3 8 aedificata H aedificatur r, aedificaretur H ignorasses H 9 quaereris P 10 opera esset B 11 cementa BHPV 13 uiderentur V2 14 arteficio JB\', corr. B3 16 eius oMt. P 19 operam P uiderentur oculi (exp. nt. 2) V 20 illam P quia 2f 21 morbde* (m er.) H immortali (alt. i ex e Mt. 2) R temporali (i ex e) R2, tempore F* ṽperpetuo (v m. 2) H 22 proprius RP et] atque R)

142
saeptum tenetur, quominus soluto ac libero sensu cernat omnia.

sciat igitur quam inepte faciat qui res inenarrabiles quaerat. hoc est enim modum condicionis suae transgredi nec intellegere quousque homini liceat accedere.