Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

an tu si educatus in domo fabre facta et ornata nullam umquam fabricam uidisses, domum illam putasses non esse ab homine aedificatam, quia quomodo aedificetur ignorares? idem profecto de domo quaereres quod nunc de mundo requiris, quibus manibus, quibus ferramentis homo tanta esset opera molitus, maxime si saxa ingentia, inmensa caementa, uastas columnas, opus totum sublime et excelsum uideres. nonne haec tibi humanarum uinum modum uiderentur excedere, quia illa non tam uiribus quam ratione atque artificio facta esse nescires?

quodsi homo, m quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione quam uires eius exiguae patiuntur, quid est cur incredibile tibi esse uideatur, cum mundus dicitur factus a deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum nec fortitudo mensuram?