Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uerum ille non audiendi aut discendi studio requirebat, sed refellendi, quia confidebat neminem id posse dicere: quasi uero ex hoc putandum sit non esse haec diniuitus facta, quia quomodo facta sint non potest peruideri.

an tu si educatus in domo fabre facta et ornata nullam umquam fabricam uidisses, domum illam putasses non esse ab homine aedificatam, quia quomodo aedificetur ignorares? idem profecto de domo quaereres quod nunc de mundo requiris, quibus manibus, quibus ferramentis homo tanta esset opera molitus, maxime si saxa ingentia, inmensa caementa, uastas columnas, opus totum sublime et excelsum uideres. nonne haec tibi humanarum uinum modum uiderentur excedere, quia illa non tam uiribus quam ratione atque artificio facta esse nescires?