Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ita. fiet ut deus fecerit omnia nec quicquam esse possit omnino quod non originem a deo traxerit.

at idem. quotiens Epicureus est ac non uult a deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus uectibus, qua molitione tantum hoc opus fecerit. uideres fortasse, si eo tempore potuisses esse quo fecit.

sed ne perspiceret homo dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum nisi perfectis omnibus.

sed ne induci quidem poterat: quomodp enim subsisteret, cum fabricaretur desuper caelum, terra subter fundaretur, cum fortasse umida uel nimiis rigoribus torpora.ta. concrescerent uel igneis caloribus incocta et solidata durescerent? aut quomodo uiueret nondum sole instituto nec frugibus aut animalibus natis? itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum iam mundo ceterisque rebus manus summa esset inposita.

denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum dei opus et sic inductum esse in hunc mundum quasi in domum iam paratam et instructam; illius enim causa facta sunt omnia.

idem etiam poetae fatentur. Omdius perfecto iam mundo et uniuersis animalibus figuratis hoc addidit:

  1. sanctius his animal mentisque capacius altae
  2. derat adhuc et quod dominari in cetera posset,
  3. natus homo est.
[*](AUCTORES 7] Cic. de nat. deor. I 8,19 s. 23 ss.] Met. I 76 ss. ) [*](B(G)RHPV] 1 est (exp.m.3) B naturam BG tum B ergo BGHac 4 ne RP poterit esse G 5 in omnino desinit codicis C pag. 29 (78), sequitur pag. 30 (77), cuius in Mers. 31 paucae litterae legebantur 8 molitione R2 hoc tantum JR, id tantum hoc H uidere B, uideret B, utderes (exp. Mt. 2) V fortasse] fortasse potuisses (s Mt. 3) B 9 potuisset H quo] quo* (d er.) deus F, quo* (d er.) V 10 opera (\' m. 2) B modum V1 12 cum] quae B terraque B suMcr\' P2 13 humida B2 nimis BacHV1, corr. B1\'V2 an frigoribus ? cy. c. 9,8 torporata Parrhasius, c/\'. Buenemannum, corporata C 14 concrescerent B3 solida P duresceret B, durent H 15 solo B 19 c*t (s er.) B ductum H 21 obidius H1 profecto P 23 sancttus V2 hic H mentique B capatius jP, capMris P alta. edeerat (⌣ c< e s. l. Mt. 2) V 24 derat PF\', deerat BR, dederat H )
141
adeo nefas existimandum est ea scrutari quae deus uoluit esse celata.