Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec enim potest facere mirabilia id est maxima ratione constantia nisi qui habet mentem prouidentiam potestatem.

ita. fiet ut deus fecerit omnia nec quicquam esse possit omnino quod non originem a deo traxerit.

at idem. quotiens Epicureus est ac non uult a deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus uectibus, qua molitione tantum hoc opus fecerit. uideres fortasse, si eo tempore potuisses esse quo fecit.

sed ne perspiceret homo dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum nisi perfectis omnibus.