Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
eodem enim quo nolet reuoluetur, ut dicat et materiam, de qua mundus est, et mundum, qui de materia [*](B(G)RHPV] 1 sit] est H 2 esse] eẽ P3 6 Md\' P2 disputAtione H 7 qua F* natura H tolleretur H ab Ebant omnem diuinitatem incipit codicis G pag. 29 (78) paene tota lecta 8 diuinitatem] neritatem P ignorantiam (exp. w. 2) JB, ignoranti!: (sed * minus cert.) C patet B1, putat B2 9 fuerant H 10 in uno deo] uni (xi ex o m. 2 deo R, s. l. propria. add. R2 11 deficientitu\'s B 12 necessario om. G 13 potuit JB, po[tuit] C ego RP edd., **go (er eras., e s. J. w. 2) V 14 quoniam] quia. BG ommutuit C est] est ergo F 15 hu*c (xi er.) R nertentur BG 16 hac ont. BG 17 effecerat R 18 quiquam C et] aut P grauemaut esse (m linea del. Mt. 3, a a. J. Mt. 2) .B, gra[uem e]sse C poterit R 19 auctore* (m er.) P immutare V1 uoluerit P ac] aut H i desierit (aa. i ex a m. 2) R 21 tunc R 23 nolet (sic corr. m. 3) JB, non uult P 24 materia P qui de] quidem GP )
nec enim potest facere mirabilia id est maxima ratione constantia nisi qui habet mentem prouidentiam potestatem.
ita. fiet ut deus fecerit omnia nec quicquam esse possit omnino quod non originem a deo traxerit.
at idem. quotiens Epicureus est ac non uult a deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus uectibus, qua molitione tantum hoc opus fecerit. uideres fortasse, si eo tempore potuisses esse quo fecit.
sed ne perspiceret homo dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum nisi perfectis omnibus.
sed ne induci quidem poterat: quomodp enim subsisteret, cum fabricaretur desuper caelum, terra subter fundaretur, cum fortasse umida uel nimiis rigoribus torpora.ta. concrescerent uel igneis caloribus incocta et solidata durescerent? aut quomodo uiueret nondum sole instituto nec frugibus aut animalibus natis? itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum iam mundo ceterisque rebus manus summa esset inposita.
denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum dei opus et sic inductum esse in hunc mundum quasi in domum iam paratam et instructam; illius enim causa facta sunt omnia.