Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hic est cardo rerum, hic uertuntur omnia. explicet se Cotta si potest ei hac uoragine, proferat argumenta quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla prouidentia effecerit, ostendat quomodo quicquam ponderosum et graue aut esse potuerit sine auctore aut inmutari ualuerit, ac desierit esse quod semper fuit, ut inciperet esse quod numquam fuit.

quae si docuerit, tum demum adsentiar ne mundum quidem diuina prouidentia constitutum, et tamen sic adsentiar, ut aliis illum laqueis teneam.