Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
uerum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. cum enim suscepisset disputationem qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem diuinitatem ignorantia ueri putauit esse tollendam.
itaque deos potuit toilere, quia non erant: cum autem prouidentiam diuinam quae est in uno deo conaretur euertere, quia contra ueritatem niti coeperat, deficientibus argumentis in hanc foueam necessario decidit, unde se extricare non posset. hic ergo illum teneo haerentem, teneo defixum, quoniam Lucilius qui contra disserebat ommutuit.
hic est cardo rerum, hic uertuntur omnia. explicet se Cotta si potest ei hac uoragine, proferat argumenta quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla prouidentia effecerit, ostendat quomodo quicquam ponderosum et graue aut esse potuerit sine auctore aut inmutari ualuerit, ac desierit esse quod semper fuit, ut inciperet esse quod numquam fuit.
quae si docuerit, tum demum adsentiar ne mundum quidem diuina prouidentia constitutum, et tamen sic adsentiar, ut aliis illum laqueis teneam.