Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

credibilius est enim materiam potius a deo factam, quia deus potest omnia, quam mundum non esse a deo factum, quia sine mente ratione consilio nihil fieri potest.

uerum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. cum enim suscepisset disputationem qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem diuinitatem ignorantia ueri putauit esse tollendam.