Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et quia nihil noui potuit reperire, ut tamen dissentire a ceteris uideretur, uetera. uoluit euertere: in quo illum circumlatrantes philosophi omnes coarguerunt. certius est igitur mundum prouidentia instructum quam materiam prouidentia conglobatam.

quare non oportuit pntare idcirco non esse mundum diuina prouidentia factum, quia materia [*](AUCTORES 3] cf. pag. 132,21. § 48-50 (Epicurus)] cf. ad frg. 368 (p:tg. 247, 27). 8 Trismegisto] cf. fragmenta ap. Stob. ecl. I 5, 16. 20. 9 SibyUarum] cf. frg. I. II (pag. 3. 5 Friedl.) et passim. ) [*](BRHPV] 1 probationem B non oMt. P 6 euertendum B3 7 erat] est B 8 ut taceam OMt. P trismegesto B qui ex quo F 9 syllabarum F 10 prophę*tis (c er.) P artificium JP et] ac B 12 comuenit B\', corr. B3 id enim ow. P pythagorei B3, pythagorici H perypathetici F et quae .R, qui P 13 principales P2 14 ad] a NP\' socratem JB, socrate∗ (n ? er.) F ac R, et ad B, ad HPV platonem y confessi JP\', corr. P3 et] nec B 15 saeculi P . existitit sic F 16 delirans B quia u*deret (i er.) H audiret B1P1V1, corr. B3P3V2 negare* (t er.) B 17 et H1 nomini B\\ corr. JB\' construeret P\' 20 certum H 21 materia B 22 prouidentia,mj JS* 23 prouidentiadiuinitus] prouidentia sit eifecta* (a ex u m. 2, s er.) \'sciendam itaqae\' (s. l. Mt. 2) etiam materiam factam esse diuinitus R )

139
eius diuina prouidentia facta non sit, sed quia mundus diuina prouidentia sit effectus, etiam materiam factam esse diuinitus.

credibilius est enim materiam potius a deo factam, quia deus potest omnia, quam mundum non esse a deo factum, quia sine mente ratione consilio nihil fieri potest.

uerum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. cum enim suscepisset disputationem qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem diuinitatem ignorantia ueri putauit esse tollendam.