Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam diuina prouidentia efFectum esse mundum, ut taceam de Trismegisto qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum quae idem nuntiant, taceam de prophetis qui opus mundi et opificium dei uno spiritu et pari uoce testantur, etiam inter philosophos paene uniuersos conuenit; id enim Pythagorei Stoici Peripatetici, quae sunt principales omnium disciplinae.
denique a primis illis septem sapientibus ad Socraten usque ac Platonem pro confesso et indubitato habitum est, donec unus multis post saeculis extitit delirus Epicurus, qui auderet negare id quod est euidentissimum, studio scilicet inueniendi noua, ut nomine suo constitueret disciplinam.