Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ex falso maluit colligere quod est falsum quam ex uero quod uerum, et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto ad euertendum quod erat certum.

nam diuina prouidentia efFectum esse mundum, ut taceam de Trismegisto qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum quae idem nuntiant, taceam de prophetis qui opus mundi et opificium dei uno spiritu et pari uoce testantur, etiam inter philosophos paene uniuersos conuenit; id enim Pythagorei Stoici Peripatetici, quae sunt principales omnium disciplinae.