Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sic enim [*]( 20 in primo libro] c. 7,13. ) [*](AUCTORES 23] cf. pag. 132, 20. ) [*](B(G)RHPV] 1 iQammantia B, inanimia V 4 semper esse oMt. B abesse] esse B hinc oMt. H 5 ut* F 6 ut OM. B id quod H 7 caruit P\' igitur] ergo V nec V2 10 recepit RH 11 est P2 12 quodque RacH distruitur R 13 sollitur JB\', soluitur B3, sol∗uitur (l erj P 14 ex] in R in [ex] c[omm](uta) desinit codicis G pag. 28 (133) materiae RPV collegitur F ab d,o V2 16 distruere R 17 remanebit H 18 ac] nec H 19 altera] ab altera H mutata] mutet M B 21 se esse B se ow. PV1 iQcormpttUSj *** (us Mt. 1 ?) P aeternus OM. P 22 quae RP 23 absurdior H2 post absurdior s. l. est V2 post terminauit add. Tullius f(M. dno P 24 nec P2\' <\'t ignis — factus est ont. P )

138
superius illut adsumpsit, tamquam probatione non indigeret, cum id multo esset incertius quam illud propter quod adsumptum est. si non est inquit a deo facta materia, nec mundus a deo factus est.

ex falso maluit colligere quod est falsum quam ex uero quod uerum, et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto ad euertendum quod erat certum.

nam diuina prouidentia efFectum esse mundum, ut taceam de Trismegisto qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum quae idem nuntiant, taceam de prophetis qui opus mundi et opificium dei uno spiritu et pari uoce testantur, etiam inter philosophos paene uniuersos conuenit; id enim Pythagorei Stoici Peripatetici, quae sunt principales omnium disciplinae.