Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
solus igitur deus est qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus ac natiuitas eius ex aliqua re altera. pendet, quae illum mutata dissoluat. ex se ipso est, ut in primo diximus libro, et ideo talis est qualem esse se uoluit, inpassibilis inmutabilis incorruptus beatus aeternus.
iam uero illa conclusio qua sententiam terminauit multo absurdior. quodsi materia inquit non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. quam callide periculum pra.eteruolauit!