Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique is facit aliquid qui habet uoluntatem ad faciendum et manus ad id quod uoluit inplendum. quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet; nihil inde oriri potest ubi nullus est motus uoluntarius.
nam si omne animal ratione constat, certe nasci non potest ex eo quod ratione praeditum non est, nec aliunde accipi potest id quod ibi unde petitur non est.
nec tamen commoneat aliquem quod animalia quaedam de terra nasci uidentur. haec enim non terra per se gignit, sed spiritus dei, sine quo nihil gignitur.
non ergo deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, inpatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri, sed materia potius ex deo est.
quidquid est enim solido et contrectabili corpore, accipit externam uim; quod accipit uim, dissolubile est; quod dissoluitur, interibit; quod interit, ortum sit necesse est; quod ortum est, habuit fontem unde oreretur id est factorem aliquem sentientem prouidum peritumque faciendi. is est profecto nec ullus alius quam deus.
qui quoniam sensu ratione prouidentia potestate uirtute praeditus est, et animantia et [*](B(G)RS( — 4)HPV] 1 aut fieri∗∗ aut P 2 ratione* (m er.) V 3 et quemadmodum fiat antequam est otK. B1 (w SMp. mg. add. B3) G\'F 4 et postquam R, postquam P2 his RarS in his facit antiqua pars codicis <S\' primum deficit (/b!. 38 b) 8 constatj non constat B, idem in C fuisse spatio indicatur non R2 10 id om. B 11 uideantur jH 12 terra] terra ea H se] so non V, non del. V2 13 quia] qua. ea (cotr. m. 2) H prMditut (m cr., s in. 2) R, praeditum (sic corr. w. 2) H, praeditus P in [prMd](itum ex m) desinit codicis G pag. 27 (134), sequitur pag. 28 (133), cuius in uerss. 23—31 pauca legebantur 14 sensibili B sapiens] sapit non B patibile V 16 enim est F contrectabile R1, contractabili P 17 ex\'/// ternam (2 uel 3 litt. er.) H accipit uim dis- OMt. P dissoluibile RV 18 dissohu V intcribit] interit edd. interit ortum] interiturum P quod ortum cst OMt. P 19 habuit] habuit utique .R oriretur (i ex i e R2P3) RPV, oreretur (corr. Mt. 2) Zf 20 faciendi is] faciendis B, faciendiis V2 profectio (exp. m. 2) P 22 prudentia B, pr∗u∗∗dentia (oui eras. et u s. l. Mt. 2) V, prouidpntiam P pro et] at enim R et animantia OM..P )
materia uero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset. quod enim semper fuit, semper esse non desinit, et unde afuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. quin etiam facilius est ut id quod habuit initium fine careat, quam ut habeat finem quod initio caruit.
materia igitur si facta non est, nec fieri ex ea quicquam potest; si fieri ex ea non potest, ne materia. quidem erit; materia est enim ex qua fit aliquid. omne autem ex quo fit, quia. recipit opificis manum, destruitur et aliut esse incipit.
ergo quoniam finem habuit materia tum, cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. nam quod destruitur, aedificatum est, quod soluitur, alligatum, quod finitur, inceptum. si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a deo potuit?
solus igitur deus est qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus ac natiuitas eius ex aliqua re altera. pendet, quae illum mutata dissoluat. ex se ipso est, ut in primo diximus libro, et ideo talis est qualem esse se uoluit, inpassibilis inmutabilis incorruptus beatus aeternus.