Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec incipi aut fieri aut consummari quicquam potest, nisi fuerit ratione prouisum et quemadmodum fiat antequam est et quemadmodum constet postquam fuerit effectum.
denique is facit aliquid qui habet uoluntatem ad faciendum et manus ad id quod uoluit inplendum. quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet; nihil inde oriri potest ubi nullus est motus uoluntarius.
nam si omne animal ratione constat, certe nasci non potest ex eo quod ratione praeditum non est, nec aliunde accipi potest id quod ibi unde petitur non est.