Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

duo igitur constituuntur aeterna et quidem inter se contraria, quod fieri sine discordia et pernicie non potest; conlidant enim necesse est ea quorum uis ac ratio diuersa. est. sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est.

ergo fieri non potest quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia uelut ex fonte descenderint. itaque aut deus ex materia ortus est aut materia ex deo. quid horum sit uerius facile est intellegi. ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu.

potestas faciendi aliquid non potest esse nisi in eo quod sentit, [*](AUCTORES 12 cum ex ipso — omnia] cf. Bom. 11,36. ) [*](RRSHPV]1 faciat S faber S2 2 aedificauit BacR 3 humanae, alt. a del. M. 3 B sibi om. SH 4 enim] autem B dii J!\' 5 per OM. R 6 mortalitate. (m er.) R inbeccill*us (i er.) B, inbecillius (&Ep. Ht. 3) P definitae V2 ac] et SH post modicae eras. ac R 7 fccit S 9 fine. (m er.) B modico B caret H 10 facere P 11 et praeparauit. om. SH ex P2 12 mutuari H2V2 in ipso P2 13 alt. si MM. F; et si edd. 14 abipso Cbi w. 2 ?) P iam et H, iam ont. F amittit H 16 fecit] tegit P ab Aeterna incipit codicis C pag. 27 (134), cuius Mt uerss. 1—3 ei 14—31 pleraque legebantur efquidem B3, e[q]uidem C 20 exsuperare H 21 aeterni (sic corr. M. 2) JB, aeterna P ae\'luf F\' 23 quod F\' hor*um (t er.) B facilius B 24 his f sensa* (m er.) R, sensum P 25 et potestas B )

136
quod sapit, quod cogitat, quod mouetur.

nec incipi aut fieri aut consummari quicquam potest, nisi fuerit ratione prouisum et quemadmodum fiat antequam est et quemadmodum constet postquam fuerit effectum.

denique is facit aliquid qui habet uoluntatem ad faciendum et manus ad id quod uoluit inplendum. quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet; nihil inde oriri potest ubi nullus est motus uoluntarius.

nam si omne animal ratione constat, certe nasci non potest ex eo quod ratione praeditum non est, nec aliunde accipi potest id quod ibi unde petitur non est.

nec tamen commoneat aliquem quod animalia quaedam de terra nasci uidentur. haec enim non terra per se gignit, sed spiritus dei, sine quo nihil gignitur.

non ergo deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, inpatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri, sed materia potius ex deo est.

quidquid est enim solido et contrectabili corpore, accipit externam uim; quod accipit uim, dissolubile est; quod dissoluitur, interibit; quod interit, ortum sit necesse est; quod ortum est, habuit fontem unde oreretur id est factorem aliquem sentientem prouidum peritumque faciendi. is est profecto nec ullus alius quam deus.