Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
homo facit ex eo quod est, quia per mortalitatem inbecillus est, per inbecillitatem definitae ac modicae potestatis; deus autem facit ex eo quod non est, quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem potestatis inmensae, quae fine ac modo careat sicut uita factoris.
quid ergo miram si facturus mundum deus prius materiam de qua faceret praeparauit et praeparauit ei eo quod non erat? quia nefas est deum aliunde aliquid mutuari, cum ex ipso uel in ipso sint omnia.
nam si est aliquid ante illum, si factum est quicquam non ab ipso, iam potestatem dei et nomen amittet. M enim materia numquam facta est sicut deus, qui ex materia fecit hunc mundum.
duo igitur constituuntur aeterna et quidem inter se contraria, quod fieri sine discordia et pernicie non potest; conlidant enim necesse est ea quorum uis ac ratio diuersa. est. sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est.
ergo fieri non potest quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia uelut ex fonte descenderint. itaque aut deus ex materia ortus est aut materia ex deo. quid horum sit uerius facile est intellegi. ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu.