Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
deus uero facit sibi ipse materiam, quia potest: posse enim dei est; nam si non potest, deus non est.
homo facit ex eo quod est, quia per mortalitatem inbecillus est, per inbecillitatem definitae ac modicae potestatis; deus autem facit ex eo quod non est, quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem potestatis inmensae, quae fine ac modo careat sicut uita factoris.