Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sequitur ineptissima comparatio. ut faber inquit cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam.

immo uero non oportuit: erit enim deus minoris [*](AUCTORES 12] frg. 122. 17 s.] Terent. Phorm. V 2, 15s. 19] cf. pag. 132, 16. ) [*](EXPILATORES § 21] cf. Isidor. orig. XI 1, 1. 15 s. deus est] ibid. ) [*](BRSHPV] 1 et addidi ex p. 132, 15 habuisse] habuisse semper JP 4 si] porro si B 5est (exp. m. 2) B 9 uis om. R 10 et] post B1, post B2, poet sic B3 cogitandi H potestatisque Ci ex e Mt. 3) B 13 enim OM. B 14 didicit JTx laudauimus V illi naturalis S 15 illi* (s er.) H 17 haesitans B, hesitM ac jy; haesitas codd. Terent. uersura soluis V, quod postulat nexus sententiarum Lactantii; uersuram soluis cc«.; uorsuram solues codd. Terent. except. uorsura G, soluis DL1 ge*ta (s erJjB, OMt. H, greta. V 18 negas] negas mundum SH 20 fac̃ V2 21 eam B parata. Fx idem H 22 materia H 23 non quam] numquam H ipsa. edd. (cf. pag. 132, 20), ipse C, nisi quod ex ipsa uel ipsa B3 )

135
potestatis, si ex parato facit; quod est hominis. faber sine ligno nihil aedificabit, quia lignum ipsum facere non potest; non posse autem inbecillitatis humanae est.

deus uero facit sibi ipse materiam, quia potest: posse enim dei est; nam si non potest, deus non est.