Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum igitur ortum rerum tribuis naturae ac detrahis deo, in eodem luto haesitans uersura soluis, Geta. a quo enim fieri negas, ab eodem plane fieri mutato nomine confiteris.

sequitur ineptissima comparatio. ut faber inquit cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam.