Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed repetam longe altius, ut si quis ad legendum ueri expers et ignarus accesserit, instruatur atque intellegat quod tandem sit caput horum et causa malorum, et lumine accepto suos ac totius generis humani perspiciat errores.
cum esset deus ad eicogitandum prouidentissimus, ad faciendum sollertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi, quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper, ut ab eo bonum tamquam riuus oreretur longeque proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset uirtutibus patris dei praeditus. quomodo autem id uoluerit, in quarto libro docere conabimur.