Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

in quo si contra dicere uelis, nec cogitatione opus est nec labore: sua illi dicta recitanda sunt; nec enim poterit ab ullo Cicero quam a Cicerone uehementius refutari.

sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum, ut liceat hominibus ualde liberis dicere ac sentire quae uelint: sententias ipsas consideremus. non est inquit probabile materiam rerum a deo factam. quibus hoc argumentis doces?

nihil enim dixisti quare hoc non sit proba-bile.

itaque mihi e contrario uel maxime probabile uidetur, nec tamen temere uidetur, cogitanti plus esse aliquid in deo, quem profecto ad inbecillitatem hominis redigis, cui nihil aliut quam opificium concedis.

quo igitur ab homine diuina illa uis differet, si ut homo sic etiam deus ope indiget aliena? indiget autem, si nihil moliri potest, nisi a.b altero illi materia, ministretur. quod si fit, inperfectae utique uirtutis est, et erit iam potentior iudicandus materiae institutor. quo ergo nomine appellabitur qui potentia deum uincit?