Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ut igitur faber cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam. quodsi materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est.

o quam multa sunt uitia in his decem uersibus! primum quod is qui in aliis disputationibus et libris fere omnibus pronidentia-e fuerit [*]( 2 alio loco] IV 6 ss. ) [*](EPITOME § 8-11] 22, 2 cum deus — condidisset. ) [*](AUCTORES 5-9] cf. Ouid. Metam. I 7s. 21. 32s. 13] frg. 2. ) [*](BRSHPV] 1 his BarSH prouidentiae P1, alt. e del. P2 2 nunc B3 parcius R2, partius P ratio*e (n er.) narranda V 3 ista] sit ista SH materies (-ies ex -iis B2) BSH 4 pr. tam] aut unde tam SH 7 uero om.\'B diremisisse (exp. tM. 3) P 8 digestis B, describtis (de- ex di-) R2, descriptis S, discriptione c. 10, 2 conporat Buenemannus 9 ordinasse S1 13 sic ait e<M. 15 effectum H et (ante habere) otM. B et (att<e M habuisse) s. l. R2 16 et] ac H quid] quibus P 17 fecit F 18 eaqu: (corr. m. 2) P, idem H 19 diuinae f materia S 20 qua? B ipsa edd., ipsa B3, ipse RSHPV, cf. pag. 134, 23 faceret. F\' 21 est om. H nec MP (sed c 8. !. add. P2) 22 o add. B\' 23 is] iis B, *is (Tt er.) <S\' 24 fere omoibus] prae omnibus quin H )

133
adsertor et qui acerrimis argumentis inpugnauerit eos qui prouidentiam non esse dixerunt, idem nunc quasi proditor aliquis aut trans fuga prouidentiam conatus est tollere.

in quo si contra dicere uelis, nec cogitatione opus est nec labore: sua illi dicta recitanda sunt; nec enim poterit ab ullo Cicero quam a Cicerone uehementius refutari.

sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum, ut liceat hominibus ualde liberis dicere ac sentire quae uelint: sententias ipsas consideremus. non est inquit probabile materiam rerum a deo factam. quibus hoc argumentis doces?

nihil enim dixisti quare hoc non sit proba-bile.

itaque mihi e contrario uel maxime probabile uidetur, nec tamen temere uidetur, cogitanti plus esse aliquid in deo, quem profecto ad inbecillitatem hominis redigis, cui nihil aliut quam opificium concedis.