Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid ergo inpedit quin ab ipsis sumamus exemplum, ut quomodo illi quae falsa inuenerant posteris tradiderunt, sic nos qui uerum inuenimus posteris meliora tradamus?

Superest ingens quaestio, cuius disputatio non ab ingenio, \' sed a scientia uenit: quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus, eos ipsos quos docuimus deos non esse, maiestatem suam persaepe ostendisse et prodigiis et somniis et auguriis et oraculis.