Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
his exemplis adiungitur Pyrrhus, qui sublata cx thensauro Proserpinae Locrensis pecunia naufragium fecit ac uicinis deae litoribus inlisus est, ut nihil praeter eam pecuniam incolume reperiretur.
Ceres quoque Milesia multum sibi aput homines uenerationis adiecit. nam cum ab Alexandro capta ciuitas esset ac milites ad eam spoliandam inrupissent, oculos omnium repente obiectus fulgor exstinxit.