Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cur enim caelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra, uel beatos, si aliqua re indigent., uel incorruptos, si uoluptati habent ea in quibus adpetendis cupiditas hominum non inmerito damnatur?
ueniuut igitur ad deos non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem leuigati marmoris aut eboris aspiciant, ut insignes lapillis et coloribus uestes uel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent. et quanto fuerint ornatiora templa et pulchriora simulacra, tanto plus maiestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil est aliut quam quod cupiditas humana miratur.
hae sunt religiones, quas sibi a maioribus suis tra<ditas pertinacissime tueri ac defendere perseuerant, uec considerant quales sint, sed ex hoc ueras ac probatas esse confidunt, quod eas ueteres tradiderunt, tantaque est auctoritas uetustatis, ut inquirere in eam scelus esse ducatur. itaque creditur ei passim tamquam cognitae ueritati.
denique aput Ciceronem sic dicit Cotta Lucilio: habes, Balbe, quid Cotta, [*](EPITOME 12-20] cf. c. 20, 14 s. ) [*](AUCTORES 26] de nat. deor. III 2, 6. ) [*](B(G)RSHPV] 1 agnito.r; V prest⌜r⌝ingit B2 oculos] oculos [nec] oculo[s] G 2 relionem Pac, sic saepius, corf. Mt. 1 uel al. fulserit R 5 furta — propter quod om. P ct (ante homicidia) ow If ct ante latrocinia] uel S 9 in cur enim desinit codicisG pag. 22 (143) caelostis V1 si] qui S aliqui jR\'F 10 de] e SHY 11 uoluntati (\'u ex p) B3 13 esso potest B pactis S, partis (t ex c ? Mt. 2) V corruptilibus J{P 14 (ut) nitorem Heumannus 15 insignis P lapillos P 17 pr. et om. P 18 credantur R 19 quod cupiditas] cupiditas quam ratio B 22 probatas atque ueras V probus Heumannus 23 tauta\'q:\' P2 24 in OMt. B ea SH sceleris B dicatur B V 26 sic dicit add. B3 lucio H ⌞h⌟bess V2 bal⌞be⌟ V2)