Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est inbecillos esse ac summae uirtutis expertes, si subiecti sunt cupiditatibus.
cur enim caelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra, uel beatos, si aliqua re indigent., uel incorruptos, si uoluptati habent ea in quibus adpetendis cupiditas hominum non inmerito damnatur?