Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

humanum lu modum formant, item ignis et terrae et maris, quae illi Vulcanum Vestam Neptunum uocant, nec elementis ipsis in aperto litant. tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut iam uiliora ducantur illa quae uera sunt: auro scilicet et gemmis et ebore [*](EPITOME 25—122, 2] c. 20, 14 s. ) [*](B(G)RSHPV] 1 un∗us (i er.) P as∗∗tra P 4 sola dei SH, solidi BRP, soli dii F 7 sensum SHar 8 a corpore] corpora <S\' 9 post bnitescunt s. l. diuulsa repet. B3 13 neque oMt. R domiuum r post sui add. S R2 o P[o]test incipit codicis G pag. 22 (143), in qua pleraque legebantur 15 uerbi s∗ Ci uel e er.) V reuiucttur .B\', corr. B3 si? r M. 2) S euim] igitur P 16 usu SH per oMt. P 17 facit jB\', corr. B3, faci[t] C 20 quod elemta (sic) — deinde tM inf. mg. B3 quod elementa id] elementa quod J\' 21 conpraehousos B\', -ns corr. B3, comprensas P 22 im modum R 23 ignes V 24 ipsis oMt. P aperto] euento (u ex 1 m. 2) aperto B 25 hominem V, in ras. corr. V2 imaginem V iam] etiam H 26 pr. et OM. SH )

122
delectantur.

horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint. itaque sub obtentu deorum auaritia et cupiditas colitur. credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt, quidquid est propter quod furta et homicidia et latrocinia cottidie saeuiunt, propter quod bella per totum orbem populos urbesque subuertunt.

consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est inbecillos esse ac summae uirtutis expertes, si subiecti sunt cupiditatibus.

cur enim caelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra, uel beatos, si aliqua re indigent., uel incorruptos, si uoluptati habent ea in quibus adpetendis cupiditas hominum non inmerito damnatur?

ueniuut igitur ad deos non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem leuigati marmoris aut eboris aspiciant, ut insignes lapillis et coloribus uestes uel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent. et quanto fuerint ornatiora templa et pulchriora simulacra, tanto plus maiestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil est aliut quam quod cupiditas humana miratur.

hae sunt religiones, quas sibi a maioribus suis tra<ditas pertinacissime tueri ac defendere perseuerant, uec considerant quales sint, sed ex hoc ueras ac probatas esse confidunt, quod eas ueteres tradiderunt, tantaque est auctoritas uetustatis, ut inquirere in eam scelus esse ducatur. itaque creditur ei passim tamquam cognitae ueritati.