Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ita conflauit ex his omnibus populum legitque in senatum eos qui aetate anteibant et patres appellauit, quorum consilio gereret omnia. de quo senatu Propertius elegiarum scriptor haec loquitur:
- bucina cogebat priscos ad uerba Quirites,
- centum illi in prato saepe senatus erat
.- curia, praetexto nunc quae nitet alta senatu,
- pellitos habuit, rustica corda, patres
.
hi sunt patres quorum decretis eruditi ac prudentes uiri deuotissime seruiant, idque uerum atque inmutabile omnis posteritas iudicet quod centum pelliti senes statutum esse uoluerunt: quos tamen, ut in primo libro dictum est, Pompilius inlexit, ut uera esse crederent sacra quae ipse tradebat.
est uero quod illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo cum uiuerent neque summus neque infimus adfinitate dignos iudicauit.
Quare oportet in ea re maxime in qua uitae ratio uersatur, sibi quemque confidere suoque iudicio ac propriis sensibus niti ad muestiga-ndam et perpendendam ueritatem, quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem.
dedit ommbus deus pro uirili portione sapientiam, ut et inaudita inuestigare possent et audita perpendere. nec quia nos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque [*](12 m primo libro] c. 22. ) [*](AUCTORES 5 ss.] V 1, 11 ss. ) [*](BRSHPV] 1 iis N edd. 2 senatu P quit-. etate (a er.) S 3⌞d⌟e V2 4 propersius (s ex t) B2 el* ∗iacorum (eg er.) D 5 in codd. Propert. hic ordo uersuum: 3. 4. 1. 2 5 buccina S 6 pratos R erant SH 7 uuuc quae] quae nunc codd. Propert. seuatu* (s er.) B 8 pellutos B\', corr. B2 9 hii P eruditi* F ac OMt. P 10 serui⌜e⌝bant B3, seruiunt H itque F\', corr. P3 11 iudicat SH 12 ⌜ut⌝ P2 pompilius ille ialejdt B 14 quod] quo P quos — uiuerent OMt. H 15 infi∗mus (r er.) S adfinitatem Pac, corr. Nt. 1 et 2 16 indicabat H 18 confiderem Pac, corr. Mt. 1 et 3 19 et perpendendam oHt. P 20 errori\'bu\'s B2 dec⌞i⌟ptamquam (pr. i in ras. ex e Mt. 3, i s. l. Mt. 1 ?) B ipsam B 21 experte S portioue] ratione R 22 inuestigare — audita OMt. B perp⌜en⌝derent B2 )
iniibabUis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum sic sapientia lumen est cordis humani.