Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed tamen quoniam nobis tanto opere maiorum nomen opponitur, uideamus tandem qui fuerint. maiores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur.

Romulus urbem conditurus pastores inter quos adoleuerat conuocauit cumque is numerus condendae urbi parum idoneus uideretur, constituit asylum. eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi [*](AUCTORES 18-124, 3] cf. Liu. I 8. ) [*](BRSHPV] 1 intellego P tu quid codd. Ctc. 2 a tc) ait Zf philosophus jB\', corr B3 accipere debeo religionis codd. Ctc. 3 a maioris H uestris S 4 ratio H credcrc] credo H, rationis est credere J\', temcredera (corr. m. 2) V 5 requires P sin F, si ccM. ratiouem] rationem requiris et P 6 enim] ergo H 7 sequatr;c P, sequare s. l. w scquitris corr. V2 ace V1 8 religiones deorum V facias B 9 non tibi SH ab oMt. P iusinuata* (m er.) B 10 ⌜e⌝lata. B, elptta P; electa edd. omnis JX\' serulsti R 11 (Sti V2 12 ratione H 13 perscribit If sin edJ. autem] enim SH pietas s. l. in ueritns corr. B3 uiaiorossequi in maiorestqu⌜a⌝e corr. B3, maiores esse quę H maioris V fate P 14 stultos illos B stultus F\' 15 qui id] quid jR\', quod R2 16 couumceris RSH tamen ow P quouiam] quia R tantopere SPV 17 tamen BPV di dedi quid BH 18 di\'sk;odendi R2, disceri JP\', diacefi P2, discon P3 orbem H1 19 cum⌜q.⌝ B3 20 condendae (ae ex a m. 3) P urbis H coastiutuitA sylum (corr. w. 3) P 21 tEoj V2 )

124
quique sine ullo condicionis discrimine.

ita conflauit ex his omnibus populum legitque in senatum eos qui aetate anteibant et patres appellauit, quorum consilio gereret omnia. de quo senatu Propertius elegiarum scriptor haec loquitur:

  1. bucina cogebat priscos ad uerba Quirites,
  2. centum illi in prato saepe senatus erat
  3. .
  4. curia, praetexto nunc quae nitet alta senatu,
  5. pellitos habuit, rustica corda, patres
  6. .

hi sunt patres quorum decretis eruditi ac prudentes uiri deuotissime seruiant, idque uerum atque inmutabile omnis posteritas iudicet quod centum pelliti senes statutum esse uoluerunt: quos tamen, ut in primo libro dictum est, Pompilius inlexit, ut uera esse crederent sacra quae ipse tradebat.

est uero quod illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo cum uiuerent neque summus neque infimus adfinitate dignos iudicauit.