Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si rationem mauis, discedere te necesse est ab institutis ct auctoritate maiorum, quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit: si autem pietas maiores sequi suadet., fatere igitur et illos stultos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus seruierunt, et te ineptum, qui id colas quod falsum esse conuiceris.

sed tamen quoniam nobis tanto opere maiorum nomen opponitur, uideamus tandem qui fuerint. maiores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur.