Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

docet ecce tc ratio nou esse ueras deorum religiones: quid facies? maioresne potius an rationem sequeris, quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inuenta et elata est, cum omnes religiones radicitus eruisti?

si rationem mauis, discedere te necesse est ab institutis ct auctoritate maiorum, quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit: si autem pietas maiores sequi suadet., fatere igitur et illos stultos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus seruierunt, et te ineptum, qui id colas quod falsum esse conuiceris.