Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed quid mirum si aut barhari aut inperiti homines errant, cum etiam philosophi Stoicae disciplinae in eadem sint opinione, ut omnia caelestia quae mouentur in deorum numero habenda esse censeant? siquidem Lucilius Stoicus aput Ciceronem sic loquitur:
bane igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam uariis cursibus in omni aeternitate conuenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum i!i sideribus esse uideamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere.
item paulo superius: restat inquit ut motus astrorum sit uoluntarius: quae qui uideat, non [*](EPITOME 1-13] c. 21, 1. 13-16] c. 21, 2. 17-116, 2] cf. c. 21, 1 s. ) [*](AUCTORES § 8] de nat..deor.II 21, 54. § 9. (cf. § 16)] ibid 16,44. ) [*](B(G)RSHPV] 1 quid⌊ã⌋ S2 hebetes BP, hacbctjs (ae M e; R2, ebptes H obtunsique P\', n del. P3 3 operam B mirentur B ⌊cũ⌋ P3 4 u*ariis (i ? er.) P et om. H mare J3, maria ceM., c/*. § 25—28 5 et (ante stagnis) otn. BSH 6 stupefacti S artifici⌈s⌉ B2 70 Copperuut incipit codicis G pag. 19 (13) paene tota recta 8 quierunt S quanto, OMt. que RV1 10 hominum S, homini⌊s⌋ P2 11 existimMit csse] existimantes 7f 12 \'qui\' V2 14 disciplinap] sectae paene 11 codem R1 15 opinionem BRar 16 se quidem H 17 bane igitur om. H 18 bane tantam otM. BC hac R in otM. codd. Ctc. in tam om. P aK. in] et in R omnia GHar 19 conuemeuda* (m er.) J3, conuenientia H 20 mente om. H consilio quae] consilioque regi BG 21 inesse codd. Cic., quod fori. Lact. scrip- serat, c/\'. § 19 inest — ratio ⌈in⌉ P=\' 22 ponere P inquiit G ) [*]( 8* )
nos uero et quidem constanter negamus ac uos, o philosophi, non solum indoctos et inpios, uerum etiam caecos ineptos deliros probamus, qui ignorantiam inperitorum uanitate uicistis. illi enim solem atque lunam, uos etiam sidera deos putatis.
tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras ac templa singulis erigamus, ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus aduocemus: nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos aceruatim colere debemus.
quid quod argumentum iliud, quo colligunt uniuersa caelestia deos esse, in contrarium ualet? nam si deos idcirco esse opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet.
ceterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur sicut anima-ntes in terra, quarum quia liberae sunt uoluntates, huc atque illuc uagantur ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur.
non pst igitur astrorum motus noluntarms, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deseruiunt.