Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hominis unius multos homines esse. sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi. animal enim quia sensu praeditum est, etiam membra eius habent sensum nec nisi a corpore diuulsa brutescunt. cuius igitur rei similitudinem gerit mundus?

nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus. si ergo est constructus ut domus, nec ipse deus est nec elementa, quae sunt partes eius, quia neque domus habere dominium sui potest neque illa de quibus domus constat.