Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si astra dii sunt, mundus ergo non deus, sed domicilium deorum est. si uero mundus deus est, ergo illa omnia quae sunt in eo non dii sunt, sed dei membra, quae utique sola dei nomen accipere non possunt.. nec enim recte quis dixerit membra.

hominis unius multos homines esse. sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi. animal enim quia sensu praeditum est, etiam membra eius habent sensum nec nisi a corpore diuulsa brutescunt. cuius igitur rei similitudinem gerit mundus?

nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus. si ergo est constructus ut domus, nec ipse deus est nec elementa, quae sunt partes eius, quia neque domus habere dominium sui potest neque illa de quibus domus constat.

non tantum igitur ucritate, sed etiam uerbis suis reuincuntur. sicut enim domus in usum habitandi facta per se nihil sentit dominoque subiecta est, qui eam fecit aut incolit, ita mundus per se nihil sentiens factori deo subiacet, qui eum in usum sui fecit.