Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam si mundi pars est homo et sensibilis est mundus, quia homo sentit, ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis passionibusque subiectus.

et e contrario si deus est mundus et partes eius utique inmortales sunt, ergo et homo deus est, quia pars est ut dicitis mundi. si homo, ergo et iumenta et pecudes et cetera genera bestiarum et auium et piscium, quoniam et illa eodem modo sentiunt et mundi partes sunt.

at hoc tolerabile est; nam et haec colunt Aegyptii. sed res eo peruenit ut et ranae et culices et formicae dii esse uideantur, quia et ipsis inest sensus et ex parte mundi sunt. ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent.

quid quod idem ipsi aiunt deorum et hominum causa mundum esse constructum quasi communem domum? ergo mundus nec deus est nec animans, si constructus est: animans enim non construitur, sed nascitur, et si est aedificatus, sic utique tamquam domus, tamquam nauis. est ergo aliquis artifex mundi deus et seorsum erit mundus qui factus est, seorsum ille qui fecit.

iam illut quam repugnans et absurdum, quod cum caelestes ignes ceteraque mundi elementa deos esse adfirment, idem mundum ipsum deum dicunt! quomodo potest ex [*](B(G)RSHPV] 1 est (post domicilium) om. V et OM*. P aliud] aut S et sensibilem — deum contra Dauisium in cur. sec. ad Hirtii bell. Alex. c. 68 tuetur Volkmannus, obseruat. misc. 1872 p. 14 2 aliud .R cum cett. 3 su⌊s⌋ceperant B1 ? et OMt. BR sensibile BS 5 ctoMt. B 6 sentithomo OMt. P homo oMt. B 7 et oMt. P morbis in mg P2 9 eius OM<. B 10 uti B ergo homo SH 11 quom<mi] quia B 13 col⌊u⌋nt V2 14 uid⌊e⌋antur V2 15 cx partc] parte jB, ⌈ex⌉ parte P2, partes edd. 16 ex] et B post absurdos C uel 7 litt. eras. H 17 quid quod] quicquid H idem ont. S ipsi om. B 18 commune If a Meut[a ex falso] incipit codicis C pag. 21 (144), in qua nihil nisi pars uersus 1 Tegi poterat 19 si — animans Mt inf. mg. P2 euim OMt. HP 20 si(c) B utiquae (exp. m. 3) P 22 et om. P erit—seorsum s. l. P2 seorsus SH quia R seorsus SH 23 quS ( ̃ m. 2) S 24 cum] qui B ceteraque quae P adfirmant B 25 item edd. dicant H)

121
multorum deorum aceruo unus deus confici?