Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam si mundi pars est homo et sensibilis est mundus, quia homo sentit, ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis passionibusque subiectus.
et e contrario si deus est mundus et partes eius utique inmortales sunt, ergo et homo deus est, quia pars est ut dicitis mundi. si homo, ergo et iumenta et pecudes et cetera genera bestiarum et auium et piscium, quoniam et illa eodem modo sentiunt et mundi partes sunt.
at hoc tolerabile est; nam et haec colunt Aegyptii. sed res eo peruenit ut et ranae et culices et formicae dii esse uideantur, quia et ipsis inest sensus et ex parte mundi sunt. ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent.