Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
potest enim mundus esse sine homine sicut urbs et domus. atquin ut domus unius hominis habitaculum est et urbs unius populi, sic et mundus [*](BRSHPV] 1 terram H et colimus OM. B 2 noc BHPV (sed c s. l. V2) mont(es) B hii BPY 3 nec RVar 4 uiuendi R, uibendi P\', corr. P\' 5 nee R 6 profluuit B nec B 8 et OMt. H 9 pr. ne\'q.\' P3 H et sapientem bis Pac, pr. expunx. P1? 13 iis scr., his C hisdem R 14 eu ersum ( ̃ er., ⌣ m. 2) F 15 qui <S\'* 16 ipsum] id ipsum H sensibile V 18 mundo (o ex um) H 19 est] et R sensum H 20 praei dictum S gignet H 21 seasu] sensi <S\' aucta. ⌊si⌋t P3? 22 generant (exp. m. 5) P 23 par⌈s⌉ B2 24 oK. et OMt. P 25 sic <S* etenim S 26 sicut] ut P atquin ut] ut quomodo (omodo tM ras. ex 4 litt. m. 2) B 27 pr. et] ut R )
sed illi dum student id quod falso susceperant confirmare, et sensibilem esse mundum et deum, non uiderunt argumentorum suorum consequentia.
nam si mundi pars est homo et sensibilis est mundus, quia homo sentit, ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis passionibusque subiectus.
et e contrario si deus est mundus et partes eius utique inmortales sunt, ergo et homo deus est, quia pars est ut dicitis mundi. si homo, ergo et iumenta et pecudes et cetera genera bestiarum et auium et piscium, quoniam et illa eodem modo sentiunt et mundi partes sunt.
at hoc tolerabile est; nam et haec colunt Aegyptii. sed res eo peruenit ut et ranae et culices et formicae dii esse uideantur, quia et ipsis inest sensus et ex parte mundi sunt. ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent.
quid quod idem ipsi aiunt deorum et hominum causa mundum esse constructum quasi communem domum? ergo mundus nec deus est nec animans, si constructus est: animans enim non construitur, sed nascitur, et si est aedificatus, sic utique tamquam domus, tamquam nauis. est ergo aliquis artifex mundi deus et seorsum erit mundus qui factus est, seorsum ille qui fecit.