Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quodsi neque caelum neque terra neque mare, quae mundi partes sunt, dii esse possunt, ergo ne mundus quidem totus deus est, quem idem ipsi Stoici et animantem et sapientem esse contendunt et propterea deum. in quo tam inconstantes fuerunt, ut nihil ab iis dictum sit quod non ab isdem fuerit euersum.
sic enim argumentantur: fieri non posse ut sensu careat quod sensibilia ex se generat; mundus autem generat hominem, qui est sensu praeditus: ergo et ipsum esse sensibilem;
item, sine sensu esse nou posse cuius pars habeat sensum: igitur quia homo sensibilis est, etiam mundo cuius pars est homo inesse sensum.