Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quanto igitur Naso prudentius quam illi qui sapieutiae studere se putant, qui sensit a deo lumina illa ut horrorem tenebrarum depellerent instituta! is eum librum quo Phaenomena. breuiter conprehendit his tribus uersibus terminauit:

  1. tot numero talique deus simulacra figura
  2. inposuit caelo perque atras sparsa tenebras
  3. clara pruinosae iussit dare lumina nocti.

quodsi fieri non potest ut stellae dii sint, ergo ne sol quidem ac luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum non ratione differunt, sed magnitudine. quodsi hi dii non sunt, ergo ne caelum quidem in quo illa omnia continentur.