Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cur autem ilia excogitauerit deus, quis non intellegit? scilicet ne solis lumine decedente nimium caeca nox taetris atque horrentibus tenebris ingrauesceret noceretque uiuentibus. itaque et caelum simul mira uarietate distinxit et tenebras ipsas multis minutisque luminbus temperauit.
quanto igitur Naso prudentius quam illi qui sapieutiae studere se putant, qui sensit a deo lumina illa ut horrorem tenebrarum depellerent instituta! is eum librum quo Phaenomena. breuiter conprehendit his tribus uersibus terminauit:
- tot numero talique deus simulacra figura
- inposuit caelo perque atras sparsa tenebras
- clara pruinosae iussit dare lumina nocti.
quodsi fieri non potest ut stellae dii sint, ergo ne sol quidem ac luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum non ratione differunt, sed magnitudine. quodsi hi dii non sunt, ergo ne caelum quidem in quo illa omnia continentur.
simili [*](AUCTORES 18 ss.] fragm. poet. Rom. coll. Baehrens p. 349. ) [*](BRSHPV] 1 uicis P\', corr. P3 mouerij item moueri B tamen HP 2 ntque] et J9, ac P mutua R 3 quibus ont R 5 frugibus ( ̃ m. 2) R 8 et OM H 11 horrendis P 13 minutis P 14 n⌊a⌋so V2 prouidentius H illi., (s er.) H 15 sentit edd. horrorcm (alt. o ex e m.2) R 16 his B yseu (y add. m.2)S quos (exp. m. 3) P faenomė ̈|na ( ̃ er.) B, faenomeun RP, fenomena SH, tbenomeaa F 18 td%t P figuras (8 <. !. B2) BSH 19 inposni\'t\' B2 porqu∗e (a er.) BH atras] astra R sparsa∗ (s er.) P 20 pruiuose (corr. Mt. 2) B dare (e ex i) H numina JP\', corr. P3 noti P 21 quod OMt. si H ergo OMt. H nec HP fc s. l. P1?) 22 non possunt f, non del. P3 23 hii BRP1, alt. i Mp. P3 dii hi SH 24 nec BSHP (c s. l. P1) F )