Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quam sollertiam diuinae potestatis in machmandis itineribus astrorum quia philosophi non uidebant, animalia esse sidera putauerunt, tamquam pedibus et sponte, non diuina ratione procederent.

cur autem ilia excogitauerit deus, quis non intellegit? scilicet ne solis lumine decedente nimium caeca nox taetris atque horrentibus tenebris ingrauesceret noceretque uiuentibus. itaque et caelum simul mira uarietate distinxit et tenebras ipsas multis minutisque luminbus temperauit.

quanto igitur Naso prudentius quam illi qui sapieutiae studere se putant, qui sensit a deo lumina illa ut horrorem tenebrarum depellerent instituta! is eum librum quo Phaenomena. breuiter conprehendit his tribus uersibus terminauit:

  1. tot numero talique deus simulacra figura
  2. inposuit caelo perque atras sparsa tenebras
  3. clara pruinosae iussit dare lumina nocti.