Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed nt diei ac noctis uices essent, moueri ea uoluit et tam uarie moueri, ut non modo lucis atque tenebrarum mutuae uicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent, sed etiam frigoris et caloris, ut diuersorum temporum uis ac potestas uel generandis uel maturandis frugibus conueniret.

quam sollertiam diuinae potestatis in machmandis itineribus astrorum quia philosophi non uidebant, animalia esse sidera putauerunt, tamquam pedibus et sponte, non diuina ratione procederent.