Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
o quam difficilis est ignorantibus ueritas et quam facilis scicntibus! \'si motus\' inquit \'astrorum fortuiti non sunt, nihil aliut restat nisi ut uoluntarii sint\'. immo uero ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec uoluntarios.
\'quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam seruant?\' nimirum deus uniuersi artifex sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia caeli diuina et admirabili ratione decurrerent ad efficiendas succedentium sibi temporum uarieta-tes.
an Archimedes Sicu- !ns concauo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem lunamque composuit, ut inaequales motus et caelestibus similes conuersionibus singulis quasi diebus efficerent et non modo accessus solis ac recessus uel incrementa deminutionesque lunae, uerum etiam stellarum uel! inerrantium uel uagarum dispares cursus orbis ille dum uertitur exhiberet, deus ergo illa uera non potuit machinari et efficere quae potuit sollertia hominis imitatione simulare?